- CONSORANNI
- CONSORANNIpopuli Galliae Aquitanicae, quorum primus omnium meminit Plin. l. 4. c. 19. Horum regio Conserans, iuxta Sallam fluv. in confinio Occitaniae, extenditur ad montes Pyrenaeos, prope Aragoniam et fontes Garumnae. Baudrand. Valesio ab ora Sardonum, marique Gallicô non multum absunt, inter Areiam ac Garumnam fluv. siti, citra Garumnam tamen, quô provinc. Narbonensis ab Aquitania dividitur. Eorum urbs inter provinciae Novempopulanae civitates 12. quinta, interdum sexta numeratur, in veterib. Notit. Civitas Consorannorum, aliquando, nomine Gentis, Consoranni; nonnullis etiam Austria, quod Austro, ab Hispania flanti, exposita sit, dicta. Hodie ab Episcopo quondam suo et Patrono, Fanum s. Licerii, vulgo S. Lezer nuncupatur, ut et nomine Gentis Conserans, Vasconice Coserans, et Couserans, parva admodum, ad Salatum fluv. Pyrenaicum, qui in Garumnam, post Cristam et Nigellam, tertius effluit, vulgo la Salle. 12. leuc. a Tholosa, totidem ab Ausens 25. autem a Perpiniano.Episcopus eius, quartus inter Auscitanae Metropoli suffragantes, recensetur: Concilio Agathae, sub Alarico Rege et Messallâ Consule habito Glycerius seu Licerius, unde urbi nomen, interfuit: sicut a Theodoro Episcopo missus Eleutherius Aurelianensi quinto. Primus Episcopus Valerius fuit, teste Gregoriô. Pagi cognominis urbs caput est, qui ad radices Pyrenaeorum, quâ Hispaniam ab Aquitania et provinc. Narbonensi dividunt, inter Oceanum Aquitanic. et mare Gallicum, sed huic propior, iacet. Hôc pagô dioecesique continentur paroeciae vel vici 80. Oppida Castellio, S. Gerontii et Basida seu Bastita, Notit. Gall. Vide Fanum S. Licerii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.